1 Kings 15:13 Cross References - Vulgate

13 insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron

Exodus 32:20

20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel

Leviticus 26:30

30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

Deuteronomy 7:5

5 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite

Deuteronomy 9:21

21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit

Deuteronomy 13:6-11

6 si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui 7 cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae 8 non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum 9 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum 10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis 11 ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

Deuteronomy 33:9

9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

Joshua 6:24

24 urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt

2 Samuel 15:23

23 omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum

1 Kings 15:2

2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom

1 Kings 15:10

10 et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom

2 Kings 18:4

4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan

2 Kings 23:6

6 et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulchrum vulgi

2 Kings 23:12-15

12 altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron 13 excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex 14 et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum 15 insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum

2 Chronicles 15:15-19

15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum 16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron 17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem 19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

2 Chronicles 34:4

4 destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit

Zechariah 13:3

3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit

Matthew 10:37

37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

Matthew 12:46-50

46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te 48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei 49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei 50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

John 18:1

1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius

2 Corinthians 5:16

16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

Galatians 2:5-6

5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos 6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

Galatians 2:14

14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.