1 Corinthians 8:6 Cross References - Vulgate

6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

Deuteronomy 6:4

4 audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est

Jonah 1:9

9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam

Malachi 2:10

10 numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum

Matthew 11:27

27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

John 1:3

3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

John 5:20-29

20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini 21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat 22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio 23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum 24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam 25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent 26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est 28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

John 10:30

30 ego et Pater unum sumus

John 13:13

13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim

John 14:9-10

9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem 10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

John 14:20

20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

John 17:21-23

21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti 22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus 23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti

John 20:17

17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

Acts 2:36

36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

Acts 5:31

31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Acts 17:28

28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

Romans 11:36

36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

1 Corinthians 1:2

2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

1 Corinthians 6:13

13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

1 Corinthians 8:4

4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

1 Corinthians 12:3

3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

Ephesians 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

Ephesians 1:20-23

20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

Ephesians 3:14

14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi

Ephesians 4:5-6

5 unus Dominus una fides unum baptisma 6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Colossians 1:6

6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

Colossians 1:16-17

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

1 Timothy 2:5-6

5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

Hebrews 1:2-3

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

1 Peter 1:2-3

2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

Revelation 1:18

18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.