1 Chronicles 13:2 Cross References - Vulgate

2 et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos

Exodus 18:23

23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

Numbers 4:4-20

4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum 5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii 6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes 7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt 10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes 11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento 14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt 17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum 19 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat 20 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur

Numbers 35:2-9

2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis 9 ait Dominus ad Mosen

1 Samuel 31:1

1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe

2 Samuel 7:2-5

2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium 3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est 4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens 5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum

1 Kings 12:7

7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus

2 Kings 9:15

15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel

1 Chronicles 6:54-81

54 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 62 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 63 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 64 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum 65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 69 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant 71 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis 72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis 73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis 74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis 76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 77 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis 78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 79 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis 80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis

1 Chronicles 10:7

7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

1 Chronicles 15:2-14

2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum 3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei 4 necnon et filios Aaron et Levitas 5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti 6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti 7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta 8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti 9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta 10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim 11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab 12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est 13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus 14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel

2 Chronicles 31:4-21

4 praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini 5 quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt 6 sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos 7 mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos 8 cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel 9 interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita iacerent acervi 10 respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis 11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent 12 intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus 13 post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant 14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum 15 et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus 16 exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas 17 sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas 18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur 19 sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis 20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

Proverbs 15:22

22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

Isaiah 37:4

4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

Philemon 1:8-9

8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet 9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.