Titus 3:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

Job 22:2

2 [Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?

Job 35:7-8

7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.

Psalms 16:2-3

2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Psalms 78:22

Proverbs 21:28

28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.

John 5:24

24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.}

John 12:44

44 { Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.}

Acts 12:15

15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.

Romans 4:5

5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.

2 Corinthians 4:13

13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:

2 Corinthians 9:12-15

12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, 13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, 14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. 15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.

1 Timothy 1:15

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

Titus 1:9

9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

Titus 2:14

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

Titus 3:1

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:

Titus 3:14

14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.

Philemon 1:11

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:

1 John 5:10-13

10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.