Psalms 68:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.

Genesis 49:14

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

Exodus 1:14

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Judges 5:16

16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

1 Kings 4:20-21

20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes. 21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

Psalms 74:19

Psalms 81:6

6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Psalms 105:37

37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.

Psalms 149:4

4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Ezekiel 16:6-14

6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo: et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive. 7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. 8 Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. 9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus: 11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.

Luke 15:16

16 { Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.}

Luke 15:22

22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:}

1 Corinthians 6:9-11

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

1 Corinthians 12:2

2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

Ephesians 2:1-3

1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

Ephesians 5:26-27

26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Titus 3:3

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

Revelation 1:5-6

5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.