Proverbs 17:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Exodus 23:7

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.

1 Kings 21:13

13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.

Proverbs 6:16

16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:

Proverbs 11:1

1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

Proverbs 15:8

8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Proverbs 18:5

5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]

Proverbs 24:23-24

23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum. 24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

Isaiah 5:23

23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!

Isaiah 55:8-9

8 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. 9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Ezekiel 22:27-29

27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. 28 Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus. 29 Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.

Amos 5:7

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):

Amos 5:12

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

Amos 6:12

12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

Luke 23:18-25

18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.

Romans 4:5

5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.

James 5:6

6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.