18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
Proverbs 14:18 Cross References - Clementine_Vulgate
Proverbs 3:35
35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.]
Proverbs 4:7-9
Proverbs 11:29-30
Jeremiah 16:19
19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
Jeremiah 44:17
17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Daniel 12:3
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Matthew 23:29-32
29 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,}
30 { et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!}
31 { itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.}
32 { Et vos implete mensuram patrum vestrorum.}
2 Timothy 4:8
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
1 Peter 1:18
18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
1 Peter 5:4
4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.