Numbers 18:32 Cross References - Clementine_Vulgate

32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

Leviticus 19:8

8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

Leviticus 22:2

2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.

Leviticus 22:15-16

15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

Numbers 18:22

22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

Malachi 1:7

7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est.

1 Corinthians 11:27

27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

1 Corinthians 11:29

29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.