Nehemiah 9:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Genesis 2:1

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

Genesis 32:2

2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

Deuteronomy 6:4

4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.

Deuteronomy 10:14

14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt:

1 Kings 8:27

27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?

1 Kings 22:19

19 Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris:

2 Kings 19:15

15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.

2 Kings 19:19

19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.

Psalms 33:6

6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 36:6

6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

Psalms 86:10

Psalms 103:21

21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.

Psalms 136:5-9

5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. 6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. 7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. 8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.]

Psalms 146:6

6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.

Psalms 148:2-4

2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,

Isaiah 6:2-3

2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.]

Isaiah 37:16

16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram.

Isaiah 37:20

20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.

Isaiah 43:10

10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.

Isaiah 44:6

6 [Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.

Isaiah 44:8

8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?

Jeremiah 10:11-12

11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt! 12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:

Ezekiel 20:11

11 Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.

Mark 12:29-30

29 { Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:} 30 { et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.}

John 10:30

30 { Ego et Pater unum sumus.}

Colossians 1:15-17

15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: 16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

Hebrews 1:6

6 { Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.}

Revelation 4:11

11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.

Revelation 5:11-13

11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, 12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.

Revelation 14:7

7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.