Nahum 1:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

Genesis 10:11

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

Isaiah 13:1

1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.

Isaiah 14:28

28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:

Isaiah 15:1

1 Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.

Isaiah 19:1

1 Onus Ægypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus,

Isaiah 21:1

1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

Isaiah 22:1

1 Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?

Isaiah 23:1

1 Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis.

Jeremiah 23:33-37

33 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. 34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. 35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? 36 Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. 37 Hæc dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus?

Jonah 1:2

2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.

Jonah 3:3-4

3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. 4 Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

Nahum 2:8

8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus; ipsi vero fugerunt. State, state! et non est qui revertatur.

Zephaniah 2:13

13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.

Zechariah 9:1

1 [Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.