Matthew 7:28 Cross References - Clementine_Vulgate

28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

Psalms 45:2

2

Matthew 11:1

1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

Matthew 13:53-54

53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?

Matthew 19:1

1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,

Matthew 22:33

33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.

Matthew 26:1

1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

Mark 1:22

22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

Mark 6:2

2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?

Mark 11:18

18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

Luke 4:22

22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?

Luke 4:32

32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

Luke 19:48

48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

John 7:15

15 Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

John 7:46

46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.