Mark 4:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 { Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:}

Ezekiel 11:19

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

Ezekiel 36:26

26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

Hosea 10:12

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

Amos 6:12

12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

Matthew 13:5-6

5 { Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:} 6 { sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.}

Matthew 13:20

20 { Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:}

Mark 4:16-17

16 { Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:} 17 { et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.}

Luke 8:6

6 { Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.}

Luke 8:13

13 { Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.