Leviticus 24:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

Exodus 20:7

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

1 Kings 21:10-13

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. 11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: 12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.

Psalms 74:10

10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob:

Psalms 74:18

Psalms 139:20

Matthew 12:31

31 { Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.}

Matthew 26:66

66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

Mark 3:28-29

28 { Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint:} 29 { qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.}

John 8:58-59

58 { Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.} 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

John 10:33-36

33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34 { Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?} 35 { Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:} 36 { quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?}

Acts 26:11

11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.

1 Timothy 1:13

13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

James 2:7

7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.