Job 38:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:

Genesis 1:3-4

3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.

Genesis 1:14-18

14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. 17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, 18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

Deuteronomy 4:19

19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.

Job 38:12-13

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?

Psalms 18:11

11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.

Psalms 104:20

20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.

Psalms 105:28

28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.

Jeremiah 13:16

16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.

Ezekiel 32:8

8 Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus.

Amos 4:13

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.]

Matthew 27:45

45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

John 1:9

9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

John 8:12

12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.