Job 20:21 Cross References - Clementine_Vulgate

21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

Job 15:29

29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.

Job 18:19

19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.

Jeremiah 17:11

11 Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.

Luke 16:24-25

24 { et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.} 25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.