Job 1:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Genesis 6:9

9 Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.

Genesis 10:23

23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.

Genesis 17:1

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.

Genesis 22:12

12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

Genesis 22:20-21

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

Genesis 36:28

28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.

Exodus 18:21

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

2 Kings 20:3

3 Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.

1 Chronicles 1:17

17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

1 Chronicles 1:42

42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.

2 Chronicles 31:20-21

20 Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

Job 1:8

8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

Job 2:3

3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.

Job 23:11-12

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Job 28:28

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Job 31:1-40

1 [Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, 6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? 16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum); 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; 21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: 22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. 24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; 25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; 26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: 28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? 32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: 39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: 40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.

Proverbs 8:13

13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.

Proverbs 16:6

6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

Jeremiah 25:20

20 et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti:

Lamentations 4:21

21 Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis.

Ezekiel 14:14

14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.

Ezekiel 14:20

20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.

Luke 1:6

6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

James 5:11

11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

1 Peter 3:11

11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.