Job 19:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

Job 10:16

16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

Job 13:25

25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:

Job 16:11

11 (16:12) Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.

Job 16:13-14

13 (16:14) Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. 14 (16:15) Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.

Job 31:31

31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?

Psalms 69:26

Isaiah 51:23

23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]

Micah 3:3

3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.