Hosea 5:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.

Deuteronomy 19:14

14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam.

Deuteronomy 27:17

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.

2 Kings 16:7-9

7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me. 8 Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9 Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.

2 Chronicles 28:16-22

16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. 17 Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt prædam magnam. 18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis. 19 Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. 20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. 21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. 22 Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,

Psalms 32:6

6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Psalms 88:17

17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

Psalms 93:3-4

3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?

Proverbs 17:14

14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]

Proverbs 22:28

28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

Ezekiel 7:8

8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,

Matthew 7:27

27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}

Luke 6:49

49 { Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.