Genesis 1:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Exodus 20:11

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

Exodus 31:18

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

1 Chronicles 16:26

26 Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit.

Nehemiah 9:6

6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Job 26:13

13 Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

Job 38:4

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.

Psalms 8:3

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Psalms 33:6

6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 33:9

9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.

Psalms 89:11-12

11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

Psalms 90:2

2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.

Psalms 96:5

5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.

Psalms 102:25

Psalms 104:24

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Psalms 104:30

30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

Psalms 115:15

Psalms 121:2

2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Psalms 124:8

8

Psalms 134:3

3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.

Psalms 136:5

5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

Psalms 146:6

6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.

Psalms 148:4-5

4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Proverbs 3:19

19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.

Proverbs 8:22-30

22 [Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. 23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, 25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. 27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ: 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,

Proverbs 16:4

4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

Ecclesiastes 12:1

1 [Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;

Isaiah 37:16

16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram.

Isaiah 40:26

26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.

Isaiah 40:28

28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.

Isaiah 42:5

5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:

Isaiah 44:24

24 [Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;

Isaiah 45:18

18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.

Isaiah 51:13

13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?

Isaiah 51:16

16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.]

Isaiah 65:17

17 Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.

Jeremiah 10:12

12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:

Jeremiah 32:17

17 [Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

Jeremiah 51:15

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

Zechariah 12:1

1 Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:

Matthew 11:25

25 { In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.}

Mark 13:19

19 { Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.}

John 1:1-3

1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

Acts 4:24

24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt:

Acts 14:15

15 (14:14) et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:

Acts 17:24

24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,

Romans 1:19-20

19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

Romans 11:36

36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.

1 Corinthians 8:6

6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Ephesians 3:9

9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:

Colossians 1:16-17

16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Hebrews 1:2

2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula:

Hebrews 1:10

10 { Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.}

Hebrews 3:4

4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.

Hebrews 11:3

3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.

2 Peter 3:5

5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:

1 John 1:1

1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ:

Revelation 3:14

14 { Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.}

Revelation 4:11

11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.

Revelation 10:6

6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:

Revelation 14:7

7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.

Revelation 21:6

6 { Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.}

Revelation 22:13

13 { Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.