Exodus 12:49 Cross References - Clementine_Vulgate

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

Leviticus 24:22

22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.

Numbers 9:14

14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.

Numbers 15:15-16

15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ. 16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Numbers 15:29

29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.

Galatians 3:28

28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Colossians 3:11

11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.