Ephesians 1:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,

Genesis 3:15

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]

Psalms 8:6-8

6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

Psalms 91:13

13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

Matthew 16:18

18 { Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.}

Acts 20:28

28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

1 Corinthians 11:3

3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.

1 Corinthians 15:25-27

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

Ephesians 3:21

21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

Ephesians 4:15-16

15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

Ephesians 5:23

23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.

Colossians 1:8

8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

Colossians 1:18

18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:

Colossians 2:10

10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:

Colossians 2:19

19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

1 Timothy 3:15

15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

Hebrews 2:8

8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.

Hebrews 12:22-24

22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.