Deuteronomy 6:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

Genesis 18:19

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

Exodus 12:26-27

26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio? 27 Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

Exodus 13:14-15

14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. 15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

Deuteronomy 4:9-10

9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, 10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.

Deuteronomy 6:2

2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

Deuteronomy 11:19

19 Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.

Ruth 2:4

4 Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.

Ruth 2:12

12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.

Ruth 4:11

11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:

Psalms 37:30

Psalms 40:9-10

9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? 10 Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Psalms 78:4-6

4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. 5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? 6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt:

Psalms 119:46

Psalms 129:8

8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.]

Proverbs 6:22

22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.

Proverbs 10:21

21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]

Proverbs 15:2

2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.

Proverbs 15:7

7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.

Malachi 3:16

16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.

Matthew 12:35

35 { Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.}

Luke 6:45

45 { Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.}

Ephesians 4:29

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

Ephesians 6:4

4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Colossians 4:6

6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.