Deuteronomy 5:29 Cross References - Clementine_Vulgate

29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?

Deuteronomy 4:40

40 Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Deuteronomy 5:16

16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Deuteronomy 6:3

3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

Deuteronomy 6:18

18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

Deuteronomy 11:1

1 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.

Deuteronomy 12:25

25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.

Deuteronomy 12:28

28 Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.

Deuteronomy 19:13

13 Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.

Deuteronomy 22:7

7 sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

Deuteronomy 32:29-30

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?

Ruth 3:1

1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.

Psalms 19:11

Psalms 81:13-15

Psalms 106:3

3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Psalms 119:1-5

1 [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;

Isaiah 3:10

10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

Isaiah 48:18

18 Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris:

Jeremiah 22:14-15

14 qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. 15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?

Jeremiah 44:4

4 Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.

Ezekiel 33:31-32

31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.

Matthew 23:37

37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}

Luke 11:28

28 { At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.}

Luke 19:42

42 { Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.}

John 15:14

14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.}

2 Corinthians 5:20

20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

2 Corinthians 6:1

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

Ephesians 6:3

3 { ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.}

Hebrews 12:25

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

James 1:25

25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.

Revelation 22:14

14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.