2 Kings 8:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.

2 Chronicles 21:5-10

5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. 6 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini. 7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. 8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem. 9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.