2 John 1:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.

Luke 1:3

3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

John 8:32

32 { et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.}

Galatians 2:5

5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:

Galatians 2:14

14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?

Galatians 3:1

1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?

Galatians 5:7

7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?

Ephesians 1:4-5

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,

Colossians 1:5

5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:

1 Thessalonians 1:3-4

3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram:

2 Thessalonians 2:13-14

13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.

1 Timothy 2:4

4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Hebrews 10:26

26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

1 Peter 1:2

2 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.

1 Peter 1:22-23

22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum:

1 Peter 5:1

1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:

1 John 2:21

21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

1 John 3:18

18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:

2 John 1:2-3

2 propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. 3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.

2 John 1:5

5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

2 John 1:13-3 John 1:15

13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.

3 John 1:13-15

13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.