1 Samuel 2:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.]

Exodus 15:6

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

Judges 5:31

31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]

1 Samuel 7:10

10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israël.

1 Samuel 12:3

3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.

1 Samuel 12:13

13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.

1 Samuel 12:18

18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.

1 Samuel 15:28

28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.

1 Samuel 16:1

1 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.

2 Samuel 7:8

8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël:

2 Samuel 7:13

13 Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.

2 Samuel 22:14

14 Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.

Job 40:9

9 (40:4) Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?

Psalms 2:2

2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Psalms 2:6

6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.

Psalms 2:9

9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Psalms 18:13-14

13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.

Psalms 20:6

6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.

Psalms 21:1

1 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

Psalms 21:7-9

7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

Psalms 28:8

8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.

Psalms 45:7

7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

Psalms 50:1-6

1 [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. 2 3 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Psalms 68:1-2

1 [Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. 2

Psalms 89:17

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.]

Psalms 89:24

Psalms 92:9-10

9 10

Psalms 96:13

Psalms 98:9

9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Psalms 148:14

14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.]

Ecclesiastes 11:9

9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Isaiah 32:1

1 [Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.

Isaiah 45:24

24 Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

Matthew 25:31-32

31 { Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:} 32 { et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:}

Matthew 25:34

34 { Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:}

Matthew 28:18

18 { Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:}

Luke 1:69

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

Luke 19:27

27 { Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.}

John 5:21-22

21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.} 22 { Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,}

Acts 4:27

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,

Acts 10:38

38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

Romans 14:10-12

10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 { Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.} 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

2 Corinthians 5:10

10 Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

Revelation 20:11-15

11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. 15 Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.