1 Kings 18:43 Cross References - Clementine_Vulgate

43 et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus.

Genesis 32:26

26 Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

Psalms 5:3

3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.

Habakkuk 2:3

3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

Luke 18:1

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

Luke 18:7

7 { Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?}

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:

Hebrews 10:36-37

36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 { Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.