Romans 8:14-17

Vulgate(i) 14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei 15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater 16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei 17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur