Romans 3:9-18

Vulgate(i) 9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 11 non est intellegens non est requirens Deum 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 16 contritio et infelicitas in viis eorum 17 et viam pacis non cognoverunt 18 non est timor Dei ante oculos eorum