Romans 3:21-26

Vulgate(i) 21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu