Revelation 4:9-11

Vulgate(i) 9 et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum 10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes 11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt