Vulgate(i)
1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
92 1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
7 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
8 tu autem Excelsus in aeternum Domine
9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
93 1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur
2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es
3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos
4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus
5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum
94 1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6 viduam et advenam interficient et pupillos occident
7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
16 quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
17 nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22 erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
95 1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
96 1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
97 1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
98 1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite
5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt
9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus
99 1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
7 in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis
8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster
100 1 canticum in gratiarum actione
2 iubilate Domino omnis terra
3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude
4 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius
5 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius
101 1 quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius
2 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
3 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae
4 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi
5 cor pravum recedet a me malum nesciam
6 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
7 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
8 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum
102 1 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
2 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
103 1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
5 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
6 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
7 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
9 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
10 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
11 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
12 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
18 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
19 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
21 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
22 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
104 1 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
3 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
4 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
6 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
7 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
8 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
10 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
11 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
12 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
13 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
16 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
17 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
18 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
19 montes excelsi cervis petra refugium ericiis
20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
22 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
23 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
25 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
26 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
27 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
28 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
30 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
31 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
32 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
33 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
35 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
105 1 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
2 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
5 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
13 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
24 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
25 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum