Psalms 90

Vulgate(i) 1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5 percutiente te eos somnium erunt 6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam 12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis 14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris 15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma