Psalms 82:1-150:6

Vulgate(i) 1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis 8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes 83 1 canticum psalmi Asaph Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus 2 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 3 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 7 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 8 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper 9 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 10 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 11 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 12 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei 13 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 14 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 15 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos 16 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram 84 1 victori pro torculari filiorum Core canticum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum 2 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem 3 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus 4 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper 5 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius 6 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam 7 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion 8 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper 9 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui 10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis 11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te 85 1 victori filiorum Core canticum placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob 2 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper 3 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui 4 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos 5 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem 6 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te 7 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 8 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam 9 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra 10 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt 11 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 12 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum 13 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos 86 1 oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum 2 custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te 3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo 5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te 6 exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum 7 in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me 8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua 9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus 11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum 12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum 13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo 14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo 15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus 16 respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae 17 fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me 87 1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper 4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi 5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus 6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper 7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te 88 1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 2 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 7 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem 9 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas 10 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 11 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 13 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti 89 1 eruditionis Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 2 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 3 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 4 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper 5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 6 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 7 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 8 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 9 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 10 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 15 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 16 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 18 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36 semen eius in sempiternum erit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen 90 1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5 percutiente te eos somnium erunt 6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam 12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis 14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris 15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma 91 1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum 92 1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud 7 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 8 tu autem Excelsus in aeternum Domine 9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo 93 1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur 2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es 3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos 4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus 5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum 94 1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere 2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis 3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt 4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent 6 viduam et advenam interficient et pupillos occident 7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob 8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit 10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt 12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus 14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret 15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde 16 quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis 17 nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea 18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me 19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam 20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto 21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22 erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae 23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster 95 1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro 2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei 3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt 6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam 96 1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua 97 1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae 2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra 5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae 6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7 confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii 8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos 10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius 98 1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite 5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis 6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino 7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius 8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt 9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus 99 1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra 2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque 4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est 6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos 7 in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis 8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum 9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster 100 1 canticum in gratiarum actione 2 iubilate Domino omnis terra 3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude 4 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius 5 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius 101 1 quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius 2 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 3 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 4 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 5 cor pravum recedet a me malum nesciam 6 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero 7 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi 8 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum 102 1 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem 2 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me 12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem 23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 28 tu autem ipse es et anni tui non deficient 103 1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 5 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 6 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 7 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 9 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 10 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 11 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 12 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 18 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum 19 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 21 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius 22 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius 104 1 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino 2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es 3 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem 4 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti 5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem 6 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum 7 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae 8 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis 10 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram 11 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 12 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 13 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra 16 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat 17 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti 18 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius 19 montes excelsi cervis petra refugium ericiis 20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum 21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 22 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi 23 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt 24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam 25 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 26 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus 27 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei 28 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo 29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono 30 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 31 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae 32 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis 33 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt 34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum 35 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino 105 1 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino 2 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 5 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 13 cum essent viri pauci modici et advenae in ea 14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 24 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 25 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt 106 1 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia 2 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius 4 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 5 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo 6 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua 7 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro 9 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam 10 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto 11 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici 12 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit 13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos 34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 44 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 46 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 47 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te 107 1 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia 2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 5 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 16 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 24 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 28 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 30 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 33 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 36 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 37 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 39 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum 108 1 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini 2 canticum psalmi David paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea 3 consurge psalterium et cithara consurgam mane 4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus 5 quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua 6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 7 ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me 8 Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar 9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus 10 Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris 13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 109 1 in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros 2 pro victoria David canticum Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est 3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra 4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam 5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea 6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius 7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum 8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter 9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 16 eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam 21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius 110 1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae 4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges 6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa 7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput 111 1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione 2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis 3 he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper 4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus 5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui 6 caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo 7 lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium 8 nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate 9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius 10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia 112 1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis 2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur 3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper 4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 6 caph quia in aeternum non commovebitur 7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis 9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria 10 res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit 113 1 alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini 2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum 3 ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini 4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius 5 quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans 6 humilia respicit in caelo et in terra 7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui 9 qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia 114 1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum 115 1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 2 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum 3 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit 4 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum 5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 6 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur 7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo 8 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 9 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 10 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 11 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est 12 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron 13 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis 14 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros 15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram 16 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum 17 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium 18 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia 116 1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me 7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi 8 quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa 9 deambulabo coram Domino in terris viventium 10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium 12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea 17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia 117 1 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi 2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia 118 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius 4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine 9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum 16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli 23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro 26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 119 1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua 13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore 21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis 22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi 23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua 24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei 25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum 26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis 28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi 30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam 31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum 33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde 35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum 39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona 40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me 41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo 43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra 45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis 49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti 50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me 51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi 52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam 54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae 55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi 57 heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum 58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum 59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua 61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus 62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua 64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi 68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar 71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua 74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi 75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me 76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea 78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum 80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar 81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me 83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus 84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium 85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua 88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui 89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea 93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me 94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo 96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi 101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua 102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii 105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae 107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum 108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me 109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi 111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem 113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi 114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi 115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter 118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui 121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi 123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua 126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam 127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui 129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea 130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos 131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam 132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum 133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati 134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua 135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua 136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam 137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis 139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei 140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum 141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus 142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas 143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam 145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua 147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis 149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea 153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me 155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me 157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi 158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt 159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me 160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae 161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum 162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa 163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi 164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me 171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta 173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi 176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus 120 1 canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me 2 Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa 3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum 5 heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar 6 multum peregrinata est anima mea 7 cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia 121 1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum 2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae 3 non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te 4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel 5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 6 per diem sol non percutiet te neque luna per noctem 7 Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam 8 Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum 122 1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David 6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis 8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi 9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi 123 1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis 2 ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri 3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione 4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum 124 1 canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel 2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines 3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos 4 forsitan aquae circumdedissent nos 5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae 6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum 7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram 125 1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis 2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum 3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas 4 benefac Domine bonis et rectis corde 5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel 126 1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes 2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis 3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 4 converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro 5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos 127 1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam 2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum 3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta 128 1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius 2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum 5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel 129 1 canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel 2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi 3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum 4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum 5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet 7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens 8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini 130 1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae 3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi 5 anima mea ad Dominum 6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum 7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius 131 1 canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me 2 si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea 3 expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum 132 1 canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius 2 qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 3 si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei 4 si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem 5 donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob 6 ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus 7 intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius 8 surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae 9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent 10 propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui 11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum 13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum 14 haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam 15 venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane 16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt 17 ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo 18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius 133 1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno 2 sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius 3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum 134 1 canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini 2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino 3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae 135 1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens 4 quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum 5 quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis 7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis 8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus 9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis 15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum 18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia 136 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius 11 et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12 in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius 13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16 qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius 17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18 et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius 19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21 et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24 et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25 qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius 137 1 super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras 3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea 6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 7 memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius 8 filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis 9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram 138 1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi 2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum 3 in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem 4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui 5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit 7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua 8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas 139 1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea 5 ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam 6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8 si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades 9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis 17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum 19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me 20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui 21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna 140 1 pro victoria canticum David 2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis 4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper 5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper 7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae 8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli 9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper 10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant 12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu 13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum 141 1 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te 3 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 4 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum 5 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum 6 corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum 7 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt 8 sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi 9 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam 10 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem 142 1 incident in rete eius impii simul ego autem transibo 2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo 4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium 7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me 143 1 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi 2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua 3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 4 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos 5 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar 7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 8 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 9 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum 11 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 12 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam 144 1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 3 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi 4 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum 5 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 7 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 8 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum 9 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 10 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 11 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 13 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 14 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 15 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris 145 1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret 146 1 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 2 alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 3 in filio hominis cui non est salus 4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius 5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem 147 1 alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio 2 aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit 3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat 5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus 6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram 7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara 8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen 9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus 10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius 12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion 13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui 14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te 15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius 16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit 18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae 19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia 148 1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius 9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri 10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes 11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae 12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini 13 quoniam sublime nomen eius solius 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia 149 1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum 2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo 3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei 4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu 5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia 150 1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius 2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae 3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus 6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia