Psalms 75

Vulgate(i) 1 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper 2 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu 3 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri 4 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium 5 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit 6 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 7 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob 8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti 9 victori in psalmis canticum Asaph carminis cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 10 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion