Psalms 74

Vulgate(i) 1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum 3 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures 4 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt 5 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui 6 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra 7 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo 8 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem 9 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae 11 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis 12 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum 13 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia 14 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem 15 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti 16 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum 17 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum 18 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae 19 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum 20 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die 21 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter 22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua 23 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo