Psalms 67

Vulgate(i) 1 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua 2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 5 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster 6 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae 7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius