Psalms 38

Vulgate(i) 1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 9 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 10 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum 11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt 12 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur 13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 14 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones 15 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus 16 quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur 17 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper 18 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo 19 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter 20 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum 21 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me 22 festina in auxilium meum Domine salutis meae