Psalms 33

Vulgate(i) 1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione 12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae 15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 20 anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 21 in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te