Vulgate(i)
1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea
2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
5 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
6 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
8 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
9 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
12 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
16 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
17 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
18 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
19 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes
27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
29 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
30 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
34 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
35 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
36 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
37 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
38 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
39 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
45 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
47 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
48 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
49 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
50 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
19 1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12 errores quis intelleget ab occultis munda me
13 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
20 1 victori canticum David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
2 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
4 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
7 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
8 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
9 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
21 1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
2 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
3 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
4 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
5 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
6 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
7 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
10 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
11 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
13 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
22 1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
3 et tu sancte habitator Laus Israhel
4 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
5 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
19 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
20 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
23 1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
24 1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
25 1 David ad te Domine animam meam levabo
2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
26 1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
27 1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
28 1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
4 da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis
6 benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
9 salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
29 1 canticum David adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto
3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6 et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
7 vox Domini dividens flammas ignis
8 vox Domini parturire faciens desertum Cades
9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam
10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
30 1 psalmus cantici pro dedicatione domus David exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
3 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
4 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
5 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
6 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
7 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
8 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
9 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
10 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
11 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
12 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
31 1 victori canticum David in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
2 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
3 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
4 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
5 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
6 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
7 exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
8 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
9 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
10 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
11 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
12 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
13 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
14 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
15 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
16 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
17 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
18 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
19 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
20 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
21 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
23 diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
24 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
32 1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus