Psalms 18

Vulgate(i) 1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea 2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me 5 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 6 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius 7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 8 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo 9 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 12 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos 15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui 16 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis 17 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant 18 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 19 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes 27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas 29 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 30 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 34 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 35 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me 36 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 37 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos 38 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis 39 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium 44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi 45 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis 46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae 47 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis 48 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me 49 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 50 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum