Psalms 146:1-150:6

Vulgate(i) 1 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 2 alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 3 in filio hominis cui non est salus 4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius 5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem 147 1 alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio 2 aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit 3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat 5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus 6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram 7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara 8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen 9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus 10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius 12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion 13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui 14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te 15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius 16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit 18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae 19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia 148 1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius 9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri 10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes 11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae 12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini 13 quoniam sublime nomen eius solius 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia 149 1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum 2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo 3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei 4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu 5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia 150 1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius 2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae 3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus 6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia