Psalms 145

Vulgate(i) 1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret