Psalms 141

Vulgate(i) 1 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te 3 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 4 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum 5 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum 6 corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum 7 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt 8 sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi 9 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam 10 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem