Vulgate(i)
1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
123 1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
2 ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione
4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum
124 1 canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel
2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines
3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos
4 forsitan aquae circumdedissent nos
5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae
6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum
7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
125 1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel
126 1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes
2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro
5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos
127 1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum
3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis
5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta
128 1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius
2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
129 1 canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel
2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi
3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum
4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum
5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet
7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens
8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
130 1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5 anima mea ad Dominum
6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
131 1 canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
2 si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
3 expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
132 1 canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius
2 qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3 si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei
4 si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
5 donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
6 ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus
7 intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
8 surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
10 propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum
14 haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam
15 venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane
16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt
17 ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius
133 1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
2 sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum
134 1 canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini
2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino
3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae
135 1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
4 quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
5 quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia
136 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius
6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius
11 et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12 in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius
13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius
15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
16 qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius
17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18 et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius
19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21 et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
24 et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25 qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius
137 1 super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea
6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7 memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
8 filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
138 1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi
2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum
3 in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem
4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui
5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit
7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua
8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas
139 1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
5 ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8 si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
140 1 pro victoria canticum David
2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
141 1 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
3 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
4 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
5 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
6 corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
7 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
8 sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
9 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
10 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
142 1 incident in rete eius impii simul ego autem transibo
2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
143 1 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
4 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
5 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
8 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
9 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
11 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
12 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
144 1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
3 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
4 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
5 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
7 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
8 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
9 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
10 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
11 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
13 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
14 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
15 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
145 1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus
2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
14 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione