Psalms 118

Vulgate(i) 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius 4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine 9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum 16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli 23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro 26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius