Psalms 102:3-5

Vulgate(i) 3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum