Proverbs 31:1-9

Vulgate(i) 1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua 2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum 3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges 4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis 6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo 7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius 8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem