Proverbs 20:1-6

Vulgate(i) 1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens 2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam 3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis 4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei 5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud 6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet