Numbers 3:40-43

Vulgate(i) 40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel 42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel 43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres